Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput XIV. DE KOLBO [IV, 15].
1 | Kolbo [Scollus ed.] calidus est , et noctem diligit, et circa fundum aquarum versatur, et in quibusdam immundis pascuis vescitur, et nec sanis nec infirmis hominibus multum valet ad comedendum, quia succus eius infirmus est. Et cum leychet grana sua et iterum in alio folliculo, dum geleyche suum totum emittit, et statim masculus adest, et ex ore suo spumam desuper emittit, et his granis adhaeret, usque dum vitalis aer ea movet. |
2 | Et quoniam pisces isti spuma masculi coagulantur, ut praedictum est, infirmas carnes habent, nec comedentem hominem ad sufficientiam recreant. Quod autem ex altera parte corporis sui carnes fere non habent, cutem tantum super spinam extensam, hoc ideo est, quia si ibi carnes haberent, carnes illae venenosae essent ad comedendum, velut venenum laederent. |
3 | Et etiam in capite venenum gestant, et ideo hominem laedit quicunque illud comederet. Idem autem piscis ad medicinam non multum valet. |