Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput XIII. DE ELSUA [IV, 13].
1 | Elsua [Elna ed.] de frigido aere est , et noctem diligit, ac in fundum aquarum et in stercoream terram quasdam herbulas comedit, et inde impinguatur, et munda pascua quaerit. Et postquam de stercore fatigatur, ad puritatem aquae ascendit, et in ea se lavat. |
2 | Et comestus, nec sanum, nec infirmum hominem multum laedit. Et iuxta littus rubeam et stechelecht herbam comedit de qua swanger fit. Sed cum leychen vult, cavernulas quaerit, et in eis leychet, et de cavernula in aquam leychet, secum trahit, et aliam cavernulam intrat, et etiam in illa leychet, et sic de cavernula transit dum omne geleych suum emittit, ac masculus desuper fundit, et sic semina sua vitalem aerem recipiunt. |
3 | Sed quod iste piscis aliquando in aquis moritur, hoc ideo est quia cum magnus calor aestatis est, de tempestatibus et de magnis ventis et de magnis inundationibus aquarum quae tunc fiunt valde timet et angustiatur, quia molles carnes habet, ita quod etiam, cum tonitrua audit, cavernulis ita se infigit, quod se ab eis extrahere non potest, et hoc modo saepe moritur. |
4 | Sed si quis iecor suum saepe comederit, in corde suo confortatur et in stomacho suo sanus erit. Caetera autem, quae in eo sunt, ad medicamenta non valent. |