monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 49 > 17 > 16 > 38 > 12
Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, XI. DE CARPONE . <<<     >>> XIII. DE ELSUA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput XII. DE BRESMA [Sparus pagrus.] [IV. 12].

1 [Ed.: «Bresma calida est, et nec sanis, nec infirmis ad comedendum satis valet. Et qui in stomacho dolet, hunc piscem in aqua coquat, et, cimino et aceto addito, comedat, et stomachum a livore et a febre purgat.»] Bresma calida est magis quam frigida, et succum terrae in se habet, et circa fundum aquarum libenter versatur, et terram interdum comedit, et noctem diligit, ac in splendore lunae se bechelt, et ideo nec sanis nec infirmis ad comedendum multum valet, sed tamen eum superare possunt.
2 Sed et circa terram quaedam folia herbarum quaerit, quae similitudinem bremium habent, et illa comedit, et ab eis foecundatur, et cum tempus suum advenerit, in quamdam terram leychet, et tempore suo masculus lac suum desuper fundit, et illud ita custodiunt, dum ex aere vitam accipiat. Et homo, qui magensiech est, eumdem piscem in aqua coquat, et sic in aceto cymino addito condiat, et sulze, et comedat, atque stomachus eius a slim et febre purgatur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.231

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik