monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 45 > 65 > 12 > 35 > 15 > 1 > 46 > 1 > 17 > 30 > 34 > 36 > 10 > 11
Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, X. DE BARBO . <<<     >>> XII. DE BRESMA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput XI. DE CARPONE [Cyprinus carpio.] [IV, 11].

1 [Ed.: Carpo calidus est, et caro et lac et granula sanum hominem in comestione non necant; infirmum autem aliquantum laedunt. Homo autem, etc., ut infra, intermedia omittens.] Carpo plus calidus est quam frigidus, et diem magis diligit quam noctem, et calorem paludum in se habet, atque de paludibus molles et infirmas carnes tenet. Et in eis pascua quaerit, ac in spuma aquarum libenter versatur. Et caro eius sano homini in comestione non nocet, infirmum autem aliquantum laedit.
2 Et qui sanus est, milich et rogum eius comedere potest, infirmus autem non comedat. Sed idem piscis interdum in puram aquam nat et in ea se bachelt, et tunc etiam in ea pascuis mundis vescitur, et ibi etiam de succo cuiusdam terrae trahit, et quasdam herbulas ibi comedit, de quibus fecunditatem accipit.
3 Et cum tempus instat quod leychent, gallendesteyn quaerit, et ibi uno tempore leychet, masculo suo subsequente, et ibi ad vitalem aerem, nisi abigantur, quiescunt, quemadmodum velut alii pisces faciunt. Et homo qui fiber habet, ita quod taedium comedendi habet, et quod cibus ei in fastidio est, piscem illum coquat, et tunc caput eius auferat, et per medium dividat, et in veru ad ignem roste, et sic in vinum ponat, et huic tertiam partem aceti addat, et modicum mellis in his perfundat, et sic paratum saepe comedat, et fiber in eo cessabit, ac fastidium comedendi deponet. Caetera autem quae in eo sunt ad medicamenta non multum valent.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.230

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik