Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput X. DE BARBO [IV, 10].
1 | Barbo [Silurus ed.] de calido aere est magis quam de frigido, et diem diligit, et calorem libenter habet; et cum aliquod frigus senserit, tum quasdam cavernulas intrat, ut in eis calorem habeat; et in sole libenter est, et in eo summe vachet, et ideo caro eius mollis est et zufloszlich. Sed in medietate aquarum versatur, et munda pascua quaerit, et ut alii pisces semen suum exponit quod de quibusdam herbulis leychet, ac plurimum in hoc opere studiose laborat, ita quod etiam leychene studet. |
2 | In plurimis locis uno tempore leychet antequam cesset. Sed si sanus homo eum frequenter comedit, ei nec sanam carnem nec sanum sanguinem parat. Et si quis caput eius frequenter comedit, dolorem in capite eius parat et excitat, atque alias febres in ipso facit. Sed nullus homo grumum eius comedat, quia si eum comederit, inde dolebit. |
3 | Nam quia caput piscis huius aerea viriditate caret, limosum venenum introrsum trahit de quo cerebrum et fauces eius inficiuntur, et sic comedendo laedit, ac rogum eius quasi venenum est, quoniam grana ipsius a se difficiliter separari poterunt, et magis gebrechen sunt, quam cibus sanitatis . |