monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 18 > 26 > 51 > 34 > 36 > 20 > 9
Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, VIII. DE COPPREA . <<<     >>> X. DE BARBO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput IX. DE HECHT [Esox Lucius.] [IV, 9].

1 Hecht [Lucius ed.] plus de calido aere est quam de frigido [Ed.: Lucius de calido aere est. Et si quis homo iecor eius, etc., ut infra.], atque in puritate ac in medietate aquarum libenter versatur; et diem diligit, et acer est, et grim, velut aliqua bestia in silva; atque ubicunque moratur, pisces consumit, et aquas illas de aliis piscibus evacuat.
2 Nam munda pascua quaerit, et duras ac sanas carnes habet. Tam infirmis quam sanis hominibus bonae sunt ad comedendum. Ipse enim medium temperatum calorem habet, et ideo carnes eius sanae sunt. Et quasdam herbulas masculus et femina comedunt, de quibus geleyche in eo crescit, et illud velut caeteri pisces emittit. Et si quis homo iecor eius saepe comedit, bonam et suavem digestionem parat.
3 Et si vermis hominem aut pecus comedit, ossa piscis huius pulveriza, et pulverem istum super loca ista pone, et vermes moriuntur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.229

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik