Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput VIII. DE COPPREA .
1 | Copprea plus de frigido quam de calido aere est, et diem diligit, et semper in novis et frigidis aquis et iuxta fundum aquarum versatur, atque interdum in puris aquis delectatur, et his sed benachtet, et sanos cibos quaerit. Et carnes eius comestae sanos homines non laedunt. Infirmi autem eas moderate comedant, quia de frigido aere sunt. |
2 | Iecor autem eius nullus comedat, nisi cum dille aut feniculo gesultze, et sic comedatur, sed rogim et milch eius comedi poterunt. Et herbulae de quibus foecunditatem accipit, catzenzagel aliquantum assimilantur. Et cum tempus suum instat, leym quaerit, et ibi grana emittit, de quibus unus piscis erit, et masculus lac suum desuper fundat, et iuxta illud morantur, dum ex aere vitam capiant; et iterum procedunt, et simili modo leychent, ut praedictum est, et sic ambo faciunt dum per omnia evacuantur. |
3 | Si autem quilibet homo virdroszkeyt, id est leytsam animam habet, oculum piscis illius aut in aureo, aut in argenteo annulo besmyde, ita ut oculus cutem digiti tangat, quatenus cutis de oculo illo incalescat, et etiam eum saepe ad os suum ponat, et intellectus eius evigilat, id est wacker erit. Quod si oculus iste hoc modo diu durare in anulo non potest, novum oculum eiusdem piscis ei iterum impone. |