monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 16 > 29 > 9 > 12 > 41 > 28 > 22 > > 7
Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, VI. DE WELCA . <<<     >>> VIII. DE COPPREA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput VII. DE LASZ [IV, 8].

1 Lasz [Esox ed.] de calido aere magis quam de frigido, et diem diligit, et fundum aquarum non quaerit, sed in medietate aquarum pascua sua quaerit, atque in quibusdam leym ubi herbulae nascuntur, et illas comedit [Et diem---comedit om. ed.]; et carnes eius saniores carnibus salmonis sunt, atque sanis hominibus ad comedendum bona existunt, infirmos autem aliquantum fatigant; quia enim piscis iste de calido aere est, carnes eius sanis hominibus qui calidi sunt bonae sunt, infirmis autem qui frigidi sunt illis non valent; et leychet ut caeteri pisces [Quia enim---piscos om. ed.]. Sed iecor eius mollis est, et hominem laedit.
2 Et caetera quae in eo sunt non multum prosunt [Et caetera---prosunt om. ed.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.229