1 | Welca plus de calido aere quam de frigido est, et magis diem quam noctem diligit, et frumento quod in aquas cadit, et de bonis aliis herbis pascitur . Et sanas carnes habet, et tam infirmis quam sanis hominibus ad comedendum bonae sunt, et leychent ut alii pisces . Et homo cui oculi caligant, fel eius accipiat, et ei de succo feniculi addat et paucas guttas vini, et tunc sic commixto circa palpebras et circa oculos suos ex eo modice ungat, sed praecaveat ne-oculos interius tangat, et caliginem oculorum fugabit. |
2 | Et si quis de iecore eius cocto comedit, omnem livorem, id est slim, et omne venenum, id est eyther, qui in stomacho illius est, circa se colligit et ad se trahit, et ita secum per secessum abiicit, et sic ille in stomacho sanus erit. Cor autem eius nec ad comedendum, nec ad medicamenta valet, et hominem laedit qui illud comedit. Sed caetera quae in eo sunt ad medicamenta non valent . |