monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 44 > 35 > 5
Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, IV. DE STORO . <<<     >>> VI. DE WELCA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput V. DE SALMONE [Salmo Salar.] [IV, 5].

1 Salmo magis de frigido quam calido aere est, et magis in nocte quam in die versatur, atque plus lunam quam solem diligit. Et cum luna apparet, in splendore eius summe natat, velut in solis splendore, et ideo caro eius aliquantum lunae assimilatur, et mollis ac infirma est, nec ulli homini ad comedendum bona est, quia omnes malos humores qui in homine sunt excitat.
2 Et fundum aquarum quaerit, et etiam radices et herbulas illas interdum comedit, quibus diu absque aliis pascuis sustentari potest. Sed et de gramine illo comedit, quod de frumento nascitur, quod in aquas cadit, et ab illo fecunditatem capit, et cum leychet, leymecht, terram quaerit, et ibi rogim suum emittit, et masculus super illum milch fundit, et de granis pisciculus unus fit, et ita iterum procedunt, usque dum a geleyche suo evacuentur, scilicet locis variis uno tempore geleyche suum effundentes, et ibi quiescunt usque dum ex aere vitam accipiant.
3 [Hic incipit textus editus, superiora omittens.] Homo autem cui dentigo putrescit et cui dentes infirmantur et fragiles sunt, de ossibus piscis huius in pulverem redigat, et modicum assi salis addat, et ad noctem pulverem istum dentibus saepe circumponat, et salivam, scilicet gengivas effluere permittat, et carnem circa dentes eius mundat et sanat. Et caetera quae in eo sunt ad alia medicamenta non valent.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.225

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik