monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 44 > 35 > 5 > 12 > 16 > 1 > 1 > 4
Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, III. DE MERSWIN . <<<     >>> V. DE SALMONE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput IV. DE STORO [Acipenser Sturio.] [IV, 4].

1 Storo [Rombus ed.] plus de frigido est quam de calido [Ed., intermedia omittens: «Homo autem quem vich fatigat, de iecore piscis huius sufficienter et saepe comedat, et vich in eo cessabit. Et cuius caro circa oculos suos evolvitur, vel cui oculi caligant, de felle piscis huius, de succo rutae, et minus de calimino commisceat, et in cuprinum vasculum mittat, et cum eo oculos suos superius saepe ungat, et clare videbit. Si autem homini in aliquo loco corporis sui aliquo casu os frangitur, os strutionis pulverizet, et pulverem istum in puram aquam de puteo non salso extractam mittat, et ieiunus bibat; et hoc faciat dum sanetur, sed tamen modice.»], et magis in die quam in nocte versatur, et etiam in fundo aquarum radices et herbas illas quaerit, quibus diu absque alio pastu vivere potest, et in aquis hac et illac libenter movetur. Sanas carnes habet, quae etiam sanis hominibus ad comedendum non obsunt, infirmos autem dolere aliquantum facit, quia nimis fortis ei est.
2 Et cum geleyche in eo crescere debet, ipse super aquas se erigit, et ros de aere super eum cadit, et etiam tunc quasdam herbas similes cle tam masculus quam femina comedit, et fecunditatem accipit. Sed cum tempus instat ut leyche, quamdam nigram terram quaerit, et ibi quaedam grana emittit, super quae masculus nichil fundit, ita quod haec grana piscis unus fuerit; et iterum iuxta semen illud quiescunt ibi, dum vitalem aerem accipiat.
3 Et postquam vixerit, iterum procedunt, et cum aliis granis leychent, et ita per ordinem, dum omnem geleyche suum emittunt.
4 Homo autem quem vicht fatigat, de iecore huius piscis sufficienter et saepe comedat, et vicht in eo cessabit. Et cui caro circa oculos emergit, id est uszwelczet, vel cui oculi caligant, de felle eius accipiat, et aequali pondere de succo ruthae, et minus de camillen, et hoc simul commisceat, atque in cuprinum vasculum mittat, et cum eo circa noctem oculos suos superius saepe ungat, ita quod oculos modice interius tangat, et in oculis sanabitur, et clare videbit caligine fugata.
5 Sed et si de ossibus eius in aliqua domo incenduntur, aerei spiritus eam interim devitant, nec ibi illusiones suas interim faciunt, sed velut homo foetentem odorem fugit, sic mali spiritus tunc eam fugiunt, quia mundum animal non diligunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.224

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik