Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput III. DE MERSWIN [IV, 3].
1 | Merswin plus de calido aere est quam de frigido , et naturam piscium et fere porcorum habet, atque noctem plus quam diem diligit, atque libenter in cavernis aquarum moratur, et etiam aliquando super aquas ascendit, atque inmundis cibis interdum vescitur atque humanis carnibus, scilicet cum homines in aquis submergantur, atque de inmundis spumis, quae super aquam natant; et ideo caro eius non est sana homini ad comedendum; et tam masculus quam femina quasdam herbas comedunt, de quibus swanger fiunt. |
2 | Et cum ipsis iam instat quod geleych suum emittant, tunc masculus et femina colla sua invicem coniungunt, et strichet, et ita ambo incalescunt, et deinde femina semen suum emittit, et masculus, hoc videns, illud devorat, et femina ex hoc indignatur, et iterum aliud semen emittit, et desuper incumbit et ruwet, et mox masculus veniens, super illud ex ore suo milch emittit simul cum illo quod devoraverat, et ita ambo idem geleyche affluunt, et sic ibi manent dum vivere inceperint, et sic piscis unus erit. |
3 | Et postquam ille vitalem aerem accepit, iterum procedunt et simili modo faciunt, quia una vice totum geleyche suum emittunt. Homo autem qui virgichtiget est, de iecore et pulmone eius aequo pondere pulverizet, et pulverem istum in aqua ponat et saepe bibat, et gicht in eo cessabit. Reliqua autem quae in eo sunt, non multum valent ad medicamenta. |