monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 16 > 29 > 9 > 12 > 41 > 28 > 22 > > 7 > 19 > 27 > 2
Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, I. DE CETE . <<<     >>> III. DE MERSWIN .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput II. DE HUSONE [Acipenser Huso.] [IV, 4].

1 Huso [Echinus ed.] de calido magis quam de frigido aere est [Quae sequuntur om. ed. usque ad Homo autem.], et nocturnum splendorem lunae et stellarum diligit, et plus noctem quam diem, et in die quiescit, et in strenuis velociter currentibus aquis profectum habet, et eas diligit, ac in eis natando ita laborat quod caro eius de labore illo mollis efficitur.
2 Ac in medietate aquarum natat, et fundum earum raro quaerit; et mundis pascuis vescitur, et ideo caro eius sanis hominibus ad comedendum bona est, infirmos autem laedit aliquantum. Et ipse leychet ut alii pisces. Homo autem in quo ydropis morbus crescere incepit, vesicam piscis huius in aquam ponat, ut aqua ista inde saporem habeat, et eam saepe bibat, et ydropis in eo meliorabitur et evanescet [Huc usque edit.]. Nam vesica piscis huius aquosa et aspera est, et aliquantum amara, et idcirco cum suavitate aquae temperatur, morbum minuit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.221