monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 18 > 26 > 51 > 34 > 36 > 20 > 9 > 71 > 24 > 13 > 19 > 14 > 31 > 61 > 18 > 26 > 6 > 17 > 58 > 6 > 57 > 42 > 9 > 15 > 1
Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, PRAEFATIO. <<<     >>> II. DE HUSONE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput I. DE CETE [Balaena mysticetus.] [IV, 2].

1 Cete igneum calorem et aquosum aerem habet in se, et naturam piscium et etiam quamdam cognationem de natura bestiarum, scilicet leonis et ursi [Quae sequuntur usque ad et caro piscis huius om. ed.]. Et de natura piscium in aquis versatur, et de natura bestiarum crescit in magnitudinem. Nec hominem fugit quoniam si bestiae in aquis vivere possent, supra modum in magnitudinem crescerent, ita quod tunc prae horrore eorum homo in aquis conversari non posset.
2 Et diem et noctem, et fundum ac summitatem maris quaerit. Sed et cibis piscium et cibis bestiarum vescitur, et etiam pisces comedit, quia si pisces in mari comedendo et devorando non minuerentur, a multitudine piscium mare pervium non esset. Et cum multa voraverit, tunc incrassatur et impinguatur, ita quod se vix de loco ad locum movere potest.
3 Et tunc aliquantum se sursum erigit, et ex ore suo spumam emittit, et aliquantum ea quae devoravit exspuit, et hoc modo se alleviat. Sed cum se tunc movere senserit, paulatim se de loco ad locum movet, et ita crassitudinem et pinguedinem suam aliquantum amittit et levior fit, ac tunc gaudet, quod moveri potest, et ita in ferocitate se hac et illac movet, et quidquid ei tunc occurrit furendo devastat aut devorat.
4 Sed tamen homines eum per insidias eo tempore saepissime capiunt. Et cum haec alleviatus fuerit, ut praedictum est, herbas et radices illas quaerit, quibus per aliquod tempus absque aliis cibis durare potest; et cum sol sursum ascendit, ita quod dies prolongantur, tunc pisces, scilicet masculus et femina, terram hanc quaerunt, quae de terra illa succum habet et quae fortior reliquae terrae est, et ros de aere super herbas illas tunc cadit quae in eadem terra nascuntur.
5 Iidem autem pisces super terram illam se ambo erigunt et praedicto rore perfunduntur, atque herbis illis geleyche eorum in eis crescere incipit, et ita de loco illo abscedunt; sed cum postea geleich suum emittent, de succo praedictae terrae perfusam quaerunt, atque femina ubi altitudo eiusdem terrae est grana emittit, id est leichet, et ea pennis suis super terram illam ponit, et masculus sequitur, atque lac suum desuper fundit, et interim quietem ibi quaerunt, dum vitalem aerem accipiant; et hoc semel in anno faciunt; et piscis unus de granis illis, et tanta vis terrae illius est quod cito vivere incipit; postquam autem vivere inceperint, recedunt. Quibus tanta fortitudo in carnibus, quod comesta omnibus pravis et debilibus humoribus resistunt. Nam Deus in omnium creatura animalium quasdam formas fecit, in quibus fortitudinem suam ostendit, velut etiam in hoc pisce facit, et ideo piscis iste nequitias dyabuli interdum sentit, et ideo etiam flatus suos contra eum emittit.
6 Et caro piscis huius sana est, et sanis ac infirmis hominibus ad comedendum bona est, et aerei spiritus fortitudinem eius dedignando fugiunt, quia ubi circa se quidquam dyabulicum senserit, cutem suam contrahit, et horribilem se ostendit, et adversum fantasma illud horribiles flatus emittit [Et aerei---emittit des. in ed.].
7 Homo autem, qui freneticus et unsinnig est, de carnibus eius, pane tantum addito, saepe et sufficienter comedat, et sensus suos recipiet. Et qui virgichtiget est de eisdem carnibus saepe comedat, et gicht in eo cessabit. Cerebrum autem eius ad comedendum non valet, ut ullum cerebrum aut piscis, animalis aut avis, quia cerebrum animalis hominem qui comederit debilem facit, id est unmechtiget, et molestat. Sed cerebrum piscis istius in nova olla cum aqua fortiter coque et cocleari fortiter move, id est zutribe, et tunc in aliud vas fundas et fortiter contunde, et herbam quae dicitur gicht adde et satis de baumoleo, et denuo in priori nova olla coque, et iterum in ea fortiter commove, et sic unguentum fac, et qui a valida gicht fatigatur, et qui ridden aut alia ulcera habet, cum eo se ungat, et sanabitur.
8 Et qui in corde repente unmechtet [defectum sentit ed.], cor eius pulverizet et in aqua bibat, et melius habebit. Sed et qui de vicht dolet, eumdem pulverem in vino et in aqua saepe bibat, et vicht in eo cessabit. Et si quis de iecore [Tob. VI, 8. Cf. infra cap. 20.] ipsius comederit, stomachum suum interius purgat, et omnia interiora sordida ipsius aufert velut optima potio.
9 Sed in quacunque domo aut loco aerei spiritus irrisiones parare solent, ibi de iecore piscis huius super vivos carbones incende, et recedunt, nec ibi, propter fortitudinem odoris, remanere poterunt. Et qui nocturnas febres aut diuturnas, aut mutabiles febres, quae secundum temperiem aeris se immutant, habent, pulmonem eius in aqua coquat et saepe comedat, et febres in eo cessabunt.
10 Sed quia pulmo per annum servari non poterit, eumdem pulmonem moderate pulverizet, et pulverem istum aut in aqua aut in vino saepe bibat, et febres, quaecunque sint, vel si etiam riddo fuerint, in illo cessabunt [Sed et qui de wicht dolet---cessabunt om. ed.]. Et qui venenum comederit aut bibit, pulmonem et iecor eius aequali pondere pulverizet, et tantum de andron [marrubio ed.] addat ut pulveris istius est, atque modicum mellis addat, et cum puro et bono vino coquat, et sic calidum, id est welch ieiunus in mane diei ante diem bis aut ter bibat, et venenum quod sumpsit aut per nauseam spumat, aut per secessum per eum transibit [Ex his quae sequuntur multa omittit ed., alia aliter disponit: «Sed et qui albuginem, aut mel, aut lapillum in oculo suo habet, aut qui caliginem in oculis patitur, de crudo felle cete ad oculos suos teneat, et etiam palpebras suas cum penna liniat, ut oculos modice interius tangat, et claros oculos ad videndum habebit. Et etiam vesica ceti per annum servetur, ut si ulcus aut flier in corpore alicuius hominis creverit, ipsa vestica in aqua mollificetur, et desuper ponatur, et ille curabitur. Sed et eamdem vesicam super scrofulas ponat, et evanescent. Et homo manubrium cultelli de osse eiusdem piscis in manu sua teneat, ut incalescat, et fere nullus dolor in eo est, quin a furore suo cesset. Sed et homo de cute ceti cingulum faciat, et se ad nudam cutem cum eo cingat, et omnes infirmitates ab eo fugabit; et de cute eius homo calceos habeat, et sanos pedes et sana crura habebit.»]. Et qui vesicam eius per annum servat, et si . . . ulcus aut slyer frangetur et curabitur, sed post fractionem eiusdem ulceris, vesicam auferas.
11 Et si orfime in corpore tuo habueris, eam iterum in aqua mollem facias et desuper pones, et evanescent.
12 Quod si etiam alicui in corpore suo druszewaczent, eamdem vesicam cum saliva tua mollem fac, et desuper pone, et evanescent. Et qui in iecore dolet aut in pulmone infirmatur, minora viscera eiusdem piscis cum ysopo in aqua coquat, et ex eis sulczen faciat, et saepe comedat, et dolor in iecore cessabit, et pulmo sanitatem recipiet.
13 Et qui a gicht fatigatur, de palpebris eiusdem piscis per noctem aut per diem in vinum ponat, et tunc idem vinum ad ignem calefaciat, et ita saepe bibat, et gicht ab eo cessabit. Sed et qui in lingua sua virgichtiget est, quod loqui non potest, de eisdem palpebris in aquam schabe, et illi ad bibendum da, et statim loquitur, et fortitudinem recipiet lingua eius, qui frigidis humoribus paralysis ad loquendum saepius impeditur, sed igneo calore palpebrarum curatur.
14 Sed et manubrium cultelli de osse eiusdem piscis fac, et manubrium illud in manu tua tene, ita ut in ea incalescat, et nullus dolor in manu tua aut in brachio tuo est, quin cessabit. Sed et si boves et oves ac porci de pestilentia moriuntur, de eiusdem piscis ossibus pulveriza, et pulverem istum in aquam proice, et illis in potu ad bibendum saepe da, et schelmo ab eis cessabit.
15 Ex cute eius calceos fac et eos indue, et sanos pedes et sana crura habebis. Sed et de cute eius cingulum facias, et te ad nudam cutem cum eo cingas, et diversas infirmitates a te fugabit, et te fortem faciet.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.219

Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, PRAEFATIO. <<<     >>> II. DE HUSONE .
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 18 > 26 > 51 > 34 > 36 > 20 > 9 > 71 > 24 > 13 > 19 > 14 > 31 > 61 > 18 > 26 > 6 > 17 > 58 > 6 > 57 > 42 > 9 > 15 > 1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik