monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 44 > 35 > 5 > 12 > 16 > 1 > 1 > 4 > 11 > 3 > 15 > 41 > 28 > 22 > 10 > 20 > 27 > 24 > 8 > 13 > 10 > 5 > 5 > 14 > 94 > 59 > 4 > 18 > 26
Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, XXV. DE CALCE. <<<    

Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput XXVI. DE CAETERIS LAPIDIBUS.

1 Caeteri lapides qui in diversa terra et diversis regionibus orti sunt, et diversas naturas atque diversos colores de terris in quibus nati sunt, sibi contrahunt, ad medicamenta non multum valent, ut marmor, grieszstein, calckstein, ducksteyn, wacken, et similes, quia nimia humiditas aut nimia siccitas in eis est, quae recta siccitate non temperatur, aut in quibus nimia siccitas est quae recta humiditate non humectatur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.215