1 | Calx calidus est, de quo creta fit, cum incensus fuerit, unde et creta calida. Nam cum calx per ignem in pulverem redigitur, magis roboratur, et terram ac arenam igne suo conglutinat, Sed si homo aut pecus de calce comederit, fortitudo caloris illius comedentem destruit et infirmari facit. Homo autem, quem vermis in aliquo loco suo comederit, cretam accipiat et bis tantum de criden, et ex his cum aceto seu vino velut tenue caementum faciat, atque istud loco, ubi vermem patitur, cum penna emittat, et hoc per singulos dies usque ad quintam diem faciat; postea sumat aloe, et secundum eius tertiam partem myrram, et simul terat, atque ex his cum recenti cera eyn plaster paret, et canabineo panno superponat, et ita super locum doloris per duodecim dies liget. |