Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput XXII. DE BERLIN.
1 | Berlin de quibusdam conchis animalibus nascuntur, scilicet quae in conchis iacent, et quae in mari et in quibusdam magnis fluminibus manent. Nam quaedam istorum conchatorum animalium circa fundum fluviorum istorum versantur, et ibi pascua sua quaerunt, et aliquantulum venenosa, et de sordibus quas in fundo illo in se trahunt, et de veneno suo, cum hoc exspuunt, quaedam berlir coagulantur et ita nascuntur; quae aliquando turbidae sunt, quia ipsa animalia circa fundum earumdem aquarum versantur, et fere nulla utilitas in eis est. |
2 | Sed de eisdem conchatis animalibus quaedam in medietate eorumdem fluviorum versare solent, ubi ipsae aquae purae sunt, et ibi eadem animalia minus sordium in se trahunt, et ideo etiam modicum veneni in se habent. Unde etiam berlin illae quae nascuntur de eisdem aquis quas ipsa animalia in se trahunt, et de veneno hoc quod illa exspuunt, ibi lucidae fiunt, quoniam ibi in mediis fluminibus quaedam puritas aquarum est. |
3 | Sed tamen fere nulla utilitas medicinae in ipsis est, nisi quod tantum alii lucidiores sunt, et quod minus quam aliae venenum in se habent. Quaedam autem eorumdem conchatorum animalium in summitate ipsorum fluminum versantur, ubi spumae et multae sortes earumdem aquarum fluunt, et de ipsis spumis et de superioribus sordibus illis cum veneno ipsorum animalium quaedam berlin coagulantur, quae etiam aliquantum turbidae sunt, quia de spumis de collectionibus sordium illarum nascuntur, nec ad ullam utilitatem medicinae valent, quia plus infirmitatem quam sanitatem hominibus inferunt. |
4 | Nam si quis homo in os suum poneret, inde talem infirmitatem sibi fere attraheret et ita Infirmaretur velut aliquod venenum sumpsisset; et si eas etiam ad cutem suam poneret, ita quod caro eius ab ipsis incalesceret, venenum ex eis in se traheret, et hoc modo infirmus efficeretur et doleret. |