1 | Quaedam aquae sunt fluminum, quae salsae sunt, de quibus margaritae nascuntur. Nam pinguedo eorumdem fluviorum cum salsugine sua ad harenam cadit, ita quod superior aqua purificatur, et pinguedo haec cum salsugine sua in margaritas coagulatur, et hae margaritae mundae sunt. Accipe ergo margaritas istas, et eas in aquam pone, et totus livor et slim quae in eadem aqua est circa easdem margaritas congregatur, et superior aqua purificatur et emundatur. |
2 | Et homo qui fiber habet, eamdem superiorem aquam saepe bibat. et melius habebit. Sed et qui in capite dolet, margaritas ad solem calefaciat, et ita calidas tymporibus suis circumponat et panno desuper constringat, et curabitur. |