monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 44 > 35 > 5 > 12 > 16 > 1 > 1 > 4 > 11 > 3 > 15 > 41 > 28 > 22 > 10 > 20
Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, XIX. DE LIGURIO . <<<     >>> XXI. DE MARGARITIS.

Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput XX. DE CRYSTALLO.

1 Crystallus de quibusdam frigidis aquis nascitur, quae subnigri coloris [Deest aliquid.], ex aere veniens aquam illam tetigerit, ipsa aqua in aliquo loco, velut quaedam massa, per frigus coagulatur, et quasi cor aquae in fortitudinem coagulatur, et cum deinde calor aeris aut solis eamdem tetigerit, eidem massae spissam albedinem quam tunc habet, ardore suo aufert, ita quod aliquantum pura fit, sed tamen per calorem illum dissolvi non poterit; sed deinde frigus iterum superveniens eamdem massam magis et magis coagulare facit, et purius; et illud tantae fortitudinis est quod per calorem ipsum non potest solvi, quamvis tota circumposita glacies dissolvatur, et sic cristallus exsurgit, et cristallus est.
2 Et cui oculi caligant, cristallum ad solem calefaciat, et ita calidam oculis suis saepe superponat; et quia de aquae natura est, malos humores ab oculis extrahit, et sic ille melius videbit. Et si drusae aut orfimae in collo hominis nascuntur, eumdem lapidem ad solem calefaciat, et ita calidum super druse aut super orfimas per diem aut per noctem ligando constringat, et sic saepe faciat, et evanescent.
3 Sed et cui hubo in gutture crescit seu intumescit, cristallum ad solem calefaciat, et ita calida vinum desuper fundat, et de illo saepe bibat, et etiam cristallum ad solem calefactam ad guttur super hubin calidum saepe ponat, et minorabitur. Sed et qui in corde, aut in stomacho, aut in ventre dolet, cristallum ad solem calefaciat, et ita calidae aquam desuper fundat, et tunc etiam per brevem horam in ipsam aquam eamdem cristallum ponat et deinde auferat, et ita aquam illam saepe bibat, et in corde, aut in stomacho, aut in ventre melius habebit.
4 Et qui a nesseden fatigatur, eumdem lapidem ad solem calefaciat et ita calidum super locum illum ubi dolet ponat, et nessia fugabitur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.212