Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput XIX. DE LIGURIO .
1 | Ligurius calidus est. De quadam urina et non de omni urina lincis nascitur. Nam linx non est lascivum nec libidinosum, nec immundum animal, sed uno modo temperatum. Et virtus eius tam fortis est, quod etiam lapides penetrat, unde etiam acutum visum habet, nec facile in oculis caligat. Et de urina eius lapis iste non semper nascitur, sed tunc cum sol valde ardet et cum aura levis est et blanda et bene temperata. |
2 | Nam animal hoc tunc aliquando propter calorem et puritatem solis et propter suavitatem pulchrae aurae laetatur, et tunc cum urinam emittere vult, pede in terram fodit, et in fossam illam urinam emittit, et sic de ardore solis ligurius coagulatur et crescit. De puritate enim solis et blanda aura quae animal istud tangendo perfulsit et de laetitia animi eius, et de magna vi quam habet urina in eo calet, et cum ita emittitur, in lapidem istum coagulatur, ita quod coagulatio ista pulchri lapidis in terra fit qui est tenerior lapidibus aliis. |
3 | Et homo qui in stomacho valde dolet, ligurium aut in vinum, aut in cerviseam, aut in aquam per brevem horam ponat et tunc auferat, et liquor ille viribus lapidis huius perfunditur, ita quod inde vires accipit; et sic per quindecim dies faciat, et da illi modice ad bibendum parum pranso, et non ieiuno, et nulla febris nec pestis tam fortis in stomacho illius est absque morte, quin stomachus eius purgetur et purificetur et salvetur praeter instantem mortem. |
4 | Nullus autem alius homo pro ulla causa istud condimentum bibat, nisi contra dolorem stomachi: vivere non posset, quia fortitudo eius tanta est quod cor illius virseriget et quod caput eius scindendo divideret. Sed quem difficultas urinae constringit, ita quod urinam facere non potest, ligurium in lac vaccarum aut ovium, non autem in lac caprarum, per diem unum ponat, et secunda die auferat, et lac illud calefaciat, id est welle, et ita sorbeat, et sic per quinque dies faciat, et urinam in eo solvit. |