monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 44 > 35 > 5 > 12 > 16 > 1 > 1 > 4 > 11 > 3 > 15 > 41 > 28 > 22 > 10 > 20 > 27 > 24 > 8 > 13 > 10 > 5 > 5 > 14 > 94 > 59 > 4 > 18
Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, XVII. DE ADAMANTE . <<<     >>> XIX. DE LIGURIO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput XVIII. DE MAGNETE.

1 Magnes calidus est et de spuma quorumdam venenosorum vermium nascitur qui in quadam arena et in quadam aqua habitant, sed tamen magis in arena quam in aqua. Nam quidam venenosus vermis est, velut snecko, circa quamdam aquam, et in aqua manens, qui aliquando spumam suam in quemdam locum cuiusdam terrae emittit, et qua ferrum conflari solet.
2 Quod dum alius quidam venenosus vermis viderit, qui etiam circa aquam ipsam et in ipsa aqua manet, et qui de terra illa pascitur de qua ferrum paratur, ad spumam illam ardenter currit, et venenum suum, scilicet nigrum ad eamdem spumam fundit, et venenum hoc spumam illam fortitudine sua pertransit, ita quod in lapidem durescit, et ideo magnes ferrugineum colorem habet, et ferrum naturaliter post se trahit, quia de veneno illo coagulatur, quod de terra illa nutritur de qua ferrum paratur.
3 Sed aqua illa iuxta quam idem lapis iacet, frequenti inundatione sua desuper inundans, maximum venenum quod in eo est attenuat et minuit. Et si homo furit, aut si aliquo modo fantasiae virgogelecht est, magnetem saliva sua bestriche, et verticem furentis ipso lapide ita madido bestriche, atque frontem eius in transversum, et dic: «Tu furens malum cede in virtute illa qua Deus virtutem de coelo ruentis dyabuli in bonitate hominis mutavit;» et ille sensus suos recipiet.
4 Nam utilis et inutilis ignis eiusdem lapidis, quia ignis, quem de ferruginea terra habet, utilis est; ignis autem quem de veneno vermium habet, mutilis est. Cum salubri et calida humiditate salivae hominis suscitatur, noxios humores qui intellectum hominis evertunt [Deest aliquid.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.208

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik