Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput XVII. DE ADAMANTE .
1 | Adamas calidus est, de quibusdam montibus meridianae plagae nascitur qui sunt quasi legechte [leymechte?] et velut quaedam cristallus glasechte, et ex eadem leym quoddam gedosze quasi cor aliquando oritur magnae fortitudinis. Et quia forte et durum est, antequam magnum fiat, ipsa leym eiusdem montis circa positum scinditur, et ita velut in aquam cadit in modum et ad magnitudinem krisolo, sed postea in eodem loco eiusdem leym debilior priori est. |
2 | Et cum deinde aliqua inundatio fluviorum excreverit, illum lapidem ad alias provincias educit. Et quidam homines sunt, qui ex natura sua et per diabolicam malitiosi sunt, et ob hoc libenter tacent, sed cum loquuntur, et acrem visum habent, ac interdum mentem suam fere excedunt, velut insania ducantur, et iterum cito ad se redeunt; isti saepe vel semper adamantem in os suum ponant, et virtus eius talis et tam fortis est, ut malignitatem et malum hoc quod in eis est exstinguat. |
3 | Sed et qui freneticus est, et mendax, et iracundus, et ipsum lapidem in ore suo semper teneat, et vi eius haec mala ab ipso avertuntur. Et qui ieiunare non potest, eumdem lapidem in os suum ponat, et esuriem ei minuit, ita quod tanto diutius ieiunare poterit. |
4 | Et qui virgichtiget est, vel apoplexiam habet, id est hanc pestem, quae medietatem corporis apprehendit, ita quod se movere non potest, adamantem per totam diem unam in vinum aut in aquam ponat, et desuper bibat, et gicht ab eo cessabit, etiam si tam valida est ita quod membra illius dirumpere minantur, et etiam apoplexia minuetur. |
5 | Sed et qui gelsucht habet, eumdem lapidem in vinum aut in aquam ponat, et desuper bibat, et curabitur. Sed adamas tantae duritiae est quod nulla duritia eum vincere potest, et ideo ipse ferrum impetit et fodit; unde cum nec ferrum nec calybs duritiam eius incidere poterunt, calybem ita corroborat quod nec cedit nec frangitur antequam illum incidat. |
6 | Et dyabulus eidem lapillo inimicatur, quia fortitudini resistit, ideo tam in nocte quam in die dyabulus eum dedignatur. |