Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput XVI. DE ACHATE.
1 | Achates de quadam arena aquae nascitur, ab oriente usque ad meridiem extenditur, et calidus et igneus est. Sed tamen maiorem vim de aere et de aqua habet quam de igne. Nam cum aqua illa minorabitur ubi ita arena sine aqua apparet, tunc quaedam pars eiusdem arenae de ardore solis et de puritate aeris perfunditur, ita quod in lapidem fulgescit. Sed cum deinde inundatio aquarum excreverit, ipsum lapidem de arena tollit et ad alias terras ducit. |
2 | Et si aranea aut alius vermis venenum suum super hominem fudit, ita tamen, quod in corpus illius non intrat, achatem ad solem aut super ignitum laterem fortiter calefaciat, et ita calidum super locum doloris ponat, et ipse lapis venenum illud aufert; et deinde iterum de eodem modo calefaciat, atque eum super fumum calidae aquae teneat, ut sudor eius aquae illi commisceatur, et tunc eum in aquam illam per brevem horam ponat, et tunc lineum pannum ipsi aquae intingat, atque locum corporis sui ubi fixura araneae est aut ubi aliud venenum desuper fusum est, cum eodem panno berre, et curabitur. |
3 | Et si quis homo lapidem istum secum portat, eum ad nudam cutem suam ponat ut ita incalescat, et natura eius hominem illum idoneum facit et sensatum, atque prudentem in sermone, quia de igne et de aere atque de aqua nascitur. Nam sicut aliqua mala herba quae ad cutem hominis ponitur ibi interdum pustulam aut ulcus exsurgere facit, sic etiam quidam pretiosi lapides, ad cutem hominis positi, eum sanum et sensatum sua virtute faciunt. |
4 | Et homo qui caducum morbum habet et qui lunaticus est, achatem ad cutem suam positum semper habeat, et deinde melius habebit. Nam homines cum infirmitatibus istis multoties nascuntur, etiam de superfluitate malorum humorum et pestium eas sibi attrahunt. Et qui caducum morbum habet, achatem per tres dies in aqua ponat, cum iam luna plena est, et in quarta die eum auferat, et aquam illam modice coquat, ita ut non ferveat, et eam sic servet atque cum ea coquat omnes cibos quos interim comedit, dum luna tota decrescat; ac quidquam interim biberit, sive vinum, sive aquam, sic achatem imponat ei, et sic bibat, et sic per decem menses faciat, et curabitur, nisi Deus non velit. |
5 | Sed et qui lunaticus est, ante triduum cum tempus insaniae suae instare cognoverit, eumdem lapidem per tres dies in aqua ponat, et in quarta die eum auferat, et tunc aquam illam modice calefaciat, atque omnes cibos, quos interim comedit, dum in amentia est, cum ea coquat, ac eum in omnem potum suum interim ponat, et desuper bibat, et sic per quinque menses faciat, et sensum suum et sanitatem recipiet, nisi Deus prohibeat. |
6 | Nam cum per virtutem eiusdem lapidis modice calefacta aqua suscitatus , ne per fervorem illius infirmetur, cibi eiusdem hominis cum ipsa aqua condiantur, et potus illius eodem modo, ut praefatum est, et ita per virtutem eorumdem temperamentorum, et in virtute Dei, humores, qui insaniam illi inferunt, sedantur. |
7 | Sed et per singulas noctes, antequam homo in lectum suum se collocet, achatem in aperto per longitudinem domus suae ferat et deinde per latitudinem eiusdem domus, in modum crucis, et fures per voluntates suas exercere et proficere minus praevalebunt, et in furando minus habebunt. |