Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput XV. DE AMETHYSTO .
1 | Amethystus crescit cum sol circulum suum ostendit quasi coronatus sit, et hoc facit cum aliquam mutationem in vestimento Domini, scilicet in Ecclesia, fieri praesignat. Et cum crescit ut flius, et ideo multi sunt. Et calidus et igneus est, et aliquantum aereus est, quia tempore illo cum sol circulum suum ostendit, ut praefatum est, aer aliquantum tepidus est. |
2 | Homo autem qui maculas in facie sua habet, amethystum saliva sua madidum faciat, et ita madido maculas bestriche; et etiam ad ignem aquam calefaciat, et eumdem lapidem super ipsam aquam teneat, et sudor de eo egrediens aqua illi commisceatur, et tunc eum etiam in ipsam aquam ponat, atque cum eadem aqua faciem suam lavet, et hoc saepe faciat, et lenem cutem ac pulchrum colorem in facie habebit. |
3 | Sed si homo recente tumore alicubi in corpore suo intumuit, eumdem lapidem saliva sua madidum faciat, et ita madido loco tumoris ubique tangat, et tumor ille minorabitur et evanescet. Et ubi aranea hominem in corpore suo fixerit, ipsum lapidem super fixuram striche, et curabitur. Sed et serpens et vipera, id est nater, eumdem lapidem fugiunt, et locum devitant, ubi eum esse sciunt. |