monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 44 > 35 > 5 > 12 > 16 > 1 > 1 > 4 > 11 > 3 > 15 > 41 > 28 > 22 > 10 > 20 > 27 > 24 > 8 > 13 > 10 > 5 > 5 > 14
Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, XIII. DE CHRYSOPRASO. <<<     >>> XV. DE AMETHYSTO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput XIV. DE CARBUNCULO.

1 Carbunculus in eclipsi lunae crescit. Nam cum iam in taedio est, velut deficere velit, quia interdum se deficere ostendit, cum divina iussione aut famem, aut pestilentiam, aut mutationes regnorum fieri ostendat, et tunc sol omnes vires suas in firmamentum mergit, et lunam calore suo fovet et eam igne suo suscitat et erigit, et eam iterum splendere facit, quae linguam suam in os alterius ponit, ut illam a morte exsuscitet quae iam mortua est; et tunc in illa hora carbunculus nascitur; et ideo de igne solis in incremento lunae, splendorem habet, ita quod magis in nocte quam in die lucet, et ita crescit usque dum calor solis eum eicit.
2 Et quia eclipsis lunae raro est, lapis iste etiam rarus est, et virtus eius rara est, et timenda ita, quod multo timore et sollicitudine exercenda est. Nam si sucht, aut riddo, quae fiber, aut gicht, aut alia quaelibet infirmitas hominem invaserit, in mutatione humorum eius, carbunculum circa mediam noctem, quia virtus eius tunc praecipue viget, super umbilicum dolentis pone, ut non diutius super umbilicum eius dimittas quam homo ille aliquantulum ab eo calefactum senserit, et eum mox auferas, quoniam virtus eius tunc hominem illum et omnia viscera eius pertransivit plus quam ulla medicina ullorum unguentorum facere posset.
3 Nam statim ut homo ille vel modicam motionem in corpore suo senserit, carbunculum ab eo auferes, quia si eum super umbilicum eius tunc diutius iacere permiseris, virtus eius totum corpus illius pertransit, ita quod arescet. Et sic lapis iste quaslibet pestes ab homine depellit et compescit. Et si quis in capite dolet, carbunculum super verticem suum per brevem horam ponat, scilicet tam diu quod caro eius ab illo ibi incalescat, et statim auferat, quoniam virtus eiusdem lapidis caput illius citius et plus pertransivit, quam pretiosissimum unguentum, vel quam balsamum faciat, et sic in capite melius habebit. Sed et si eumdem lapidem ad vestes seu ad alias quaslibet res ponis, diu durare possunt, et difficiliter putrescunt.
4 Et in quocunque loco carbunculus est, ibi aeri spiritus fantasmata sua ad plenum perficere non possunt, quia eum fugiunt et ab eo declinant.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.203

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik