monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 44 > 35 > 5 > 12 > 16 > 1 > 1 > 4 > 11 > 3 > 15 > 41 > 28 > 22 > 10 > 20 > 27 > 24 > 8 > 13
Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, XII. DE CALCEDONIO. <<<     >>> XIV. DE CARBUNCULO.

Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput XIII. DE CHRYSOPRASO.

1 Crisopassus (sic) illa hora crescit, cum sol se iam totum subtrahit, et tunc aer et aqua magis turbidum et grunfar colorem habet. Et ideo lapis iste nocturnam vim habet, cum luna de sole fortissima est, scilicet cum media est, et nondum plena est; et etiam magnas vires in temperato et aequali calore est, ita quod nimis calidus non est, sed temperatus. Et in quocunque membro hominem gicht fatigat, ille super nudam cutem suam crisopassum ponat, et gicht cessabit.
2 Et si quis homo valde irascitur, idem lapis ad guttur illius tam diu ponatur dum incalescat, et illa verba irae proferre non poterit usque dum ira eius quiescat. Sed in quocunque loco idem lapis est, ubi mortiferum venenum est, vires suas amittit, ita quod absque viribus velut aqua debile fit, id est unkrefftig, et quod calorem suum in debilitatem mittat, et ita minus nocivum erit.
3 Homo autem caducum morbum habens crisopassum apud se semper habeat, et nocturna pestis, scilicet caducus morbus, eum minus laedet, quia aerei spiritus circa eum irrisionem hanc interim parare non poterunt, quin ex ore suo spumam dolens eiciat. Et si aliquis homo a dyabulo possessus est, modicum aquae super eum funde, et dic: «Ego, o aqua, super istum lapidem in virtute illa te fundo, qua Deus solem cum currente luna fecit;» et aquam istam illi possesso ad bibendum dabis quocunque modo poteris, quoniam invitus eam bibit; et tota die illa dyabulus in eo torquebitur, et debilior in eo erit, nec vires suas tunc in eo ostendit, ut prius fecit; et sic per quinque dies fac; in quinta autem die, cum eadem aqua super ipsum modicum tortellum para, velut der broit, et quocunque modo poteris illi ad comedendum dabis; et si acer daemon non est, ab homine illo recedet.
4 Et hoc modo cognoscendum est, utrum aereus, lenis an amarus daemon sit. Nam si homo libenter ridet, et si homines benevole, id est holtselich, videt, et si interdum dentibus frendit, id est griszgramet, ibi aereus spiritus lenis est. Si autem homo ille invitus loquitur et si libenter obmutescit, et si non libenter ridet, et si manibus fortiter krymet, et spumas ex ore eicit, ille amarus et acer daemon est, et ad amarum daemonem illum expellendum lapis iste non multum prodest, quia daemon ille amarus et acer, sed tamen eum in homine illo torquet, et eum debilem reddit.
5 Et iste alio modo expellendus erit, cum Deus voluerit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.201

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik