monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 44 > 35 > 5 > 12
Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, XI. DE PRASIO. <<<     >>> XIII. DE CHRYSOPRASO.

Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput XII. DE CALCEDONIO.

1 Calcedonius cum sol post vesperas iam pene subtractus est, crescit, cum etiam aer adhuc aliquantum calidus est. Et ideo ipse plus de aere quam de sole calorem trahit, et bonas vires habet. Et si lapis iste ab aliquo homine portatur, sic eum apud se habeat, ut cutem eius tangat, ita quod etiam super aliquam venam corporis eius positus sit, et vena illa et sanguis qui calorem et virtutem eius recipiunt, vires illas caeteris venis et reliquo sanguini deferunt.
2 Et sic lapis ille infirmitates ab homine avertit, et fortissimam mentem contra iracundiam ei tribuit, ita quod tam mansuetus in moribus erit quod fere nullus homo invenire poterit unde iuste in ira provocatus ipsum per iniustitiam laedere valeat. Et qui constantem modum ad loquendum habere voluerit, et sapienter ea proferre quae loquitur, calcedonium in manu sua teneat, et eum spiramine suo calefaciat, ut etiam madidus inde fiat, et tunc cum lingua sua lingat, et constantius hominibus loqui poterit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.201