monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 8 > 62 > 8 > 44 > 21 > 25 > 15 > 1 > > 7 > 7 > 38 > 2 > 10
Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, IX. DE CHRYSOLITHO . <<<     >>> XI. DE PRASIO.

Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput X. DE IASPIDE [Marbod. Lapid. 101.].

1 Iaspis crescit, cum sol post nonam horam diei iam ad occasum inclinatur, et de igne solis fovetur; sed tamen magis de aere quam de aqua vel de igne, et ideo etiam diversum calorem habet, quia cum sol post nonam horam ad occasum inclinatur, calor solis iam nube saepe varius apparet. Homo autem qui in aure surdus est, iaspidem ad os porrigat, et calido spiramine suo in eum exspiret, quatenus ex hoc calidus et humidus fiat; et mox ita in aurem proponat, et gracile werck super lapidem illum ponat, et ita aurem concludat, quatenus calor eiusdem lapidis in aure illa transeat; et quomodo lapis iste de viridi aere crescit, etiam varias infirmitates humorum solvit, et ita ille auditum recipiet. Et qui nasebosz valde habet, iaspidem ad os ponat, et calido spiramine suo eum inspiret, et calidus et humidus fiat, et ita eum in foramina narium figat, et nares manu comprimat, ut calor eius in caput intret, et humores capitis tanto citius et lenius solvuntur, et melius habebit.
2 Et cui in corde aut in lenden, aut in alio quocunque membro hominis tempestates humorum, id est gicht, insurgunt, iaspidem super locum illum ponat et premat usque dum ibi incalescat, et gicht cessabit, quoniam bonus calor et bona virtus iniuste calidos frigidos humores illos sanat et sedat. Et cum fulgura et tonitrua apparent in somnis, bonum est ut homo iaspidem apud se habeat, quia fantasiae et gedrognuze eum tunc fugiunt et dimittunt. Et cum mulier infantem parit, ab illa hora cumeum iam gignit, per omnes dies eiusdem knicbeke kindbette? iaspidem in manu sua habeat, ut (et) maligni aerei spiritus tanto minus eam et infantem interim nocere poterunt, quia lingua antiqui serpentis extendit se ad sudorem infantis de vulva matris egredientis; et ideo tam infanti quam matri eo tempore insidiatur. Sed et si serpens in aliquo loco flatum suum emittit, ibi iaspidem pone, et flatus illius ita debilitatur quod minus nocivus erit, et quod ibidem flare serpens desistit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.198

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik