monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9
Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, VIII. DE TOPAZIO. <<<     >>> X. DE IASPIDE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput IX. DE CHRYSOLITHO [Marbod. Lapid. 195.].

1 Chrysolithus de ardore solis et de humiditate aeris post meridiem ad nonam horam diei crescit, et fere quasi vitalem virtutem in se habet, ita ut si iaceret circa pullum ovis aut bestiae, cum iam nascitur, de virtute eius ita confortatur, quod iam ante tempus suum abire inciperet. Et homo qui fiber habet, vinum calefaciat, et chrysolithum super fumum eiusdem vini habeat, et sudor eius vino illi commisceatur, ut vinum illud ita calidum bibat, atque eumdem lapidem per modicam horam in os suum ponat, et sic saepe faciat, et melius habebit. Et qui in corde dolet, ipsum lapidem baumoleo intingat, et tunc ita oleo intinctum super locum ubi dolet striche, et melius habebit.
2 Et idem lapis scientiam in homine firmat, qui eum apud se habeat, ita ut qui bonam scientiam et bonam artem habet, ipsum lapidem super cor suum ponat, et quandiu ibi iacet, scientia et bona ars in eo non deficit. Nam chrysolithus de septem horis diei quasdam virtutes habet, ut etiam in eisdem. Sed et aerei spiritus eumdem lapidem aliquantulum abhorrent.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.196

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik