monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 8
Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, VII. DE SARDIO. <<<     >>> IX. DE CHRYSOLITHO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput VIII. DE TOPAZIO.

1 Topazius circa nonam horam diei crescit in ardore solis, cum iam fere ante nonam horam est, quia sol de calore diei et diverso aere tunc purissimus est et calidus, atque modicum aeris et aquae in se habet, et clarus est, et illa claritudo assimilatur aquae, atque color eius auro similior est quam gelo, calori et veneno, id est virgibuisse ac seichmisse resistit, nec ea patitur, sicut nec mare nec ullas pravitates in se pati potest.
2 Nam si in pane aut in carne, aut in pisce, aut in aliquo cibo, aut in aqua, aut in vino, seu in aliquo potu venenum est, et si topazius ibi prope et praesens est, statim swadet, velut mare schumet, cum foeditas in ipso est. Et ideo cum homo comedit et bibit, topazium in digito iuxta cibum et potum teneat, et eum saepe inspiciat, etsi illi in cibo aut in potu venenum est, statim sudat.
3 Sed et qui in oculis caligat, topazium per tres dies et noctes in purum vinum ponat, et tunc ad noctem, cum dormitum vadit, cum topazio ita madido oculos suos bestriche, sic quod etiam liquor ille oculos interius modice tangat, et ipso lapide ablato, vinum illud per quinque dies servare potest, et quoties deinde ad noctem oculis suis bestrichen vult, eumdem lapidem in praefato vino intingat, et ita madido oculos, ut praefatum est, circumliniat; et hoc saepe faciat, semper vinum per quinque dies cum topazio renovando, et oculos velut optimum collyrium clarificat.
4 Et si aliquis homo febres, id est fiber, habet, cum topazio inque molli pane tres modicas fossas faciat, et purum vinum in illas fundat. et si vinum illud evanescit, aliud vinum de novo infundat, et faciem suam in eodem vino quod fossis illis infudit, velut in speculo consideret et dicat: «Ego inspicio me, quasi in speculo illo cherubin et seraphin Deum aspiciunt, ita quod has febres de me abiiciat;» et ita ille saepe faciat, et sanabitur. Et qui leprosus est, laterem valde calefaciat, et paleas, id est spru avenae desuper ponat ut fumigent, id est demphe, et topazium super fumum illum, id est damph, teneat, ut sudet, et sudorem illum super locum leprae striche; et cum hoc fecerit, baumoleum accipiat, et ei tertiam partem de succo violae commisceat, et locum leprae qui sudore topazii tinctus est cum eodem oleo ungat, et saepe faciat, et lepra illa rumpetur, et homo ille melius habebit, nisi mors eius sit.
5 Et qui in splene dolet, aut qui putredines interius habet, quasi in corpore suo interius putrescat, topazium in rectum morach (?) per quinque dies ponat, et deinde topazium auferat, et vinum illud fervere faciat, ut fumiget, et ipsum topazium super fumum illum teneat ut sudet, ita quod sudor eius vino illi commisceatur, et tunc etiam ipsum lapidem in idem calefactum vinum per brevem horam ponat, et eum tunc auferat, atque cum vino illo aut suffen aut iussal absque sagimine paret, et illud saepe faciat, et sorbeat, et splen eius sanabitur, et putredo eius interior minuetur.
6 Sed et per singulos dies in mane diei, topazium super cor tuum pone, et dic: «Deus, qui super omnia et in omnibus magnificatus est, in honore suo me non abiiciat, sed in benedictione me conservet, confirmet et constituat;» et quandiu hoc feceris, malum abhorret te. Nam a Deo fortissimus lapis topazius virtutem hanc habet quod in declinatione solis crescit, quod contumelias ab homine declinare facit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.196