monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 8 > 4 > 4 > 95 > 3 > 17 > 3 > 21 > > 7
Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, VI. DE SAPPHIRO. <<<     >>> VIII. DE TOPAZIO.

Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput VII. DE SARDIO.

1 Sardius post meridiem crescit inundatione pluviarum, cum folia laubrorum arborum in autumpnali tempore destruuntur, scilicet dum sol valde calidus est et aer frigidus, et sol illum in rubedine sua fovet. Et ideo ipse de aere et de aqua purus est, et in bona temperie caloris bene temperatus, et virtute sua adversitates pestilentiae avertit.
2 Quod si homo de pluribus pestibus et infirmitatibus in capite dolet, ita quod inde velut amens efficitur, sardium aut in pilleo, aut in panno, aut in corio super verticem eius liget, et dicat: «Sicut Deus primum angelum in abissum deiecit, ita insaniam hanc de te N, abscidat et bonam scientiam mihi reddat,» et curabitur. Et cui auditus aliqua infirmitate obduratus est, ipsum lapidem puro vino intingat, et madidum gracili lineo panno imponat, et surdae auri infigat, et gracillimum werck exterius super panno illo imponat, et calor eius in ipsam aurem intret, et hoc saepe faciat, et auditum recipiet.
3 Sed et qui gelsucht habet, simili modo in nocte cum urina et sardio, ut praefatum est, faciat, et praedicta verba dicat, et hoc per tres noctes faciat, et curabitur. Et si aliqua mulier praegnans cum dolore oppressa non poterit, sardium circa ambas lenden eius striche et dic: «Sicut tu, lapis, iussione Dei in primo angelo fulsisti, sic tu, infans, procede fulgens homo et manens in Deo,» et statim eumdem lapidem ad exitum infantis tene, scilicet ad muliebre membrum, et die: «Aperite vos, viae et porta, in apparitione illa qua Christus Deus et homo apparuit et claustra inferni aperuit, ita et tu infans ad portam istam exeas absque morte tua et absque morte matris tuae.
4 » Et tunc etiam eumdem lapidem in cingulum liga, et ipso cingulo et eodem lapide eam ita circumcinge, et curabitur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.193

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik