Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput V. DE SARDONICE.
1 | Sardonix calidus est, et per singulos dies crescit, cum sexta hora iam defecit, et cum linea una nonae horae diei transiit; et tunc de puro sole fovetur, cum sol in puritate sua lucet, quia aer tunc infrigescere incipit, et ideo magis de igne quam de aere aut quam de aqua est; et validas vires in natura sua habet, et quinque sensibus hominis aliquam virtutem tribuit, et eis est quoddam remedium, quia in puritate solis nascitur, cum nulla foetiditas in claritate solis apparet. |
2 | Nam cum homo eum apud se ad nudam cutem suam ponat, et etiam ori suo saepe imponat, ita quod spiramen eius illum tangat, eum ipsum extra emittit se, et tunc eum in se tollit, et tunc ex hoc intellectus, et scientia, et omnes sensus corporis sui confortantur, et ita ab eodem homine magna ira, et stultitia, et indisciplinatio auferuntur, et dyabolus propter munditiam hanc odit et fugit. |
3 | Et si vir aut mulier de natura in gestu carnis fortiter ardet, tunc sardonicem ad lanchen suos ponat, femina autem super umbilicum suum, et de libidine illa remedium habebunt. Sed et cum quilibet homo acutam sucht habet, et postquam de ea sudaverit melius se habendo, mox eumdem lapidem in annulo imponat digito suo, et denuo in sucht non cadit. |