1 | Beryllus calidus est, et per singulos dies inter tertiam horam diei et inter mediam diem crescit de spuma aquae, cum sol ipsam fortiter incendit; et vis eius magis de aere et de aqua est quam de igne, sed tamen aliquantulum igneus. Et si quis homo venenum iam comedit aut bibit, mox de beryllo in queckbronen aut in aliam aquam modice schabe, et statim bibat, et sic per quinque dies faciat, semel in die ieiunus bibens, et venenum aut per nauseam spumabit, aut per eum in posterioribus transibit. |
2 | Et qui eum apud se semper habet, et saepe in manu sua tenet, et saepe inspicit, cum aliis hominibus faciliter non certat, nec stridig est, sed tranquillus manet. |