monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 3
Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, II. DE IACINCTO. <<<     >>> IV. DE BERYLLO.

Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput III. DE ONYCHINO.

1 Onychinus calidus est, et circa tertiam horam diei in spissa nube crescit, cum sol valde ardet, et cum tamen diversae nubes super solem ascendant, ita quod sol per inundationem aquarum per eas apparere non potest; nec ipse magnum ardorem ignis habet, sed calorem aeris tenet et radice solis oritur, atque de diversis nubibus conglutinatur.
2 Ideo magnam virtutem contra infirmita es habet quae de aere oriuntur. Et cui oculi caligant, vel aliquo modo, scilicet de augswern, infirmantur, in vas aeneum vel cupreum vel in calibineum purum et bonum vinum ponat, onychinum in illud vinum ponat, et in eo aut per quindecim aut per triginta dies beysze, et tunc lapidem istum auferat, et idem vinum in vase illo relinquat, et per singulas noctes eodem vino oculos suos modice tangat, et clarificabuntur, et sani erunt.
3 Sed et qui in corde dolet aut in latere, onychinum in manibus suis vel ad cutem corporis sui calefaciat, et etiam vinum iterum ad ignem vasculo calefaciat, et tunc idem vas de igne auferat, et onychinum super fumigans vinum illud teneat, ut sudor de eo egrediens vino illi commisceatur, et deinde eum in idem vinum calidum ponat, et illud mox ita bibat, et calor cordis et lateris cessabit.
4 Et qui in stomacho dolet vinum cum onychino, ut praedictum est, paret, et tunc cum eodem vino et cum ovis gallinarum et farinula suffen faciat, et hoc saepe faciat et comedat, et stomachum eius purgabit, et sanat. Sed et qui in splene dolet. hircinas vel iuvenes ovinas carnes coquat, et coctas in vino et cum onychino, ut supradictum est, parato intinctas comedat, velut aliquis cibus in aceto intingi solet, et haec saepe faciat, et splen sanabitur, et amplius intumescet.
5 Et qui fortes fiber habet, onychinum per quinque dies in acetum ponat, e tunc ablato cum eodem aceto omnes cibos suos temperet et condiat, et eos ita comedat, et fiber cessabit et leviter evanescet, quia bonus calor onychini, calori aceti commistus, noxios humores de quibus febres oriuntur fugat.
6 Sed et si tristitia oppressus es, eum attente inspice, et eum etiam mox in os tuum pone, et oppressio mentis tuae cessabit. Quod si etiam schelmo boves infestat et occidit, aquam ad ignem in vase calefac, et de igne ablata, onychinum super eamdem fumigatam aquam tene, ut sudor de eo exiens illi commisceatur, et tunc eum in aquam illam per tres dies pone, et deinde ablato, eamdem aquam bobus ad potandum saepe tribue, et pabulum eorum cum ipsa aqua asperge, atque furfures cum eadem aqua commisce, et eis ad comedendum propone, et hoc saepe fac, et melius habebunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.187

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik