monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 8 > 4 > 4 > 95 > 3 > 17 > 3 > 21 > > 7 > 62 > 93 > 2
Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, I. DE SMARAGDO. <<<     >>> III. DE ONYCHINO.

Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput II. DE IACINCTO.

1 Iacinctus in prima hora diei ab igne oritur, cum aer mites illos calores habet; et plus aereus est quam ignitus, et ideo etiam aerem sentit et calorem suum aliquando secundum aerem habet; et tamen etiam igneus est, quia ab igne gignitur. Et homo qui caliginem in oculis patitur, aut cui oculi turbidi sunt aut swerent, iachant ad solem teneat, et ille statim reminiscitur quia de igne genitus est, et cito incalescit, et mox in saliva eum parum permade, et ita oculis citissime apponat, ut inde calefiat, et sic saepe faciat, et oculi clarificabuntur et sani erunt.
2 Et si quis per fantasmata aut per magica verba bezaubert est, ita quod amens efficitur, accipe siligineum panem calidum, et eum in superiori crusta in modum crucis scinde, non tamen eum per totum frangens, et lapidem istum per scissuram istam deorsum trahe et dic: «Deus, qui omnem pretiositatem lapidum de dyabolo abiecit, cum praeceptum eius transgressus est, de te, N., omnia fantasmata et omnia magica verba abiiciat, et de te dolorem amentiae huius absolvat.
3 » Et iterum eumdem lapidem per calidum panem illum transversum trahens, dic: «Sicut splendor quem dyabolus in se habuit propter transgressionem suam ab eo ablatus est, sic etiam haec amentia quae N. per diversas fantasias et per diversa magica fatigat, a te auferatur et a te deficiat;» et eumdem panem circa scissuram illam, per quam iachant traxisti, illi qui dolet ad comedendum dabis.
4 Quod si ille siligineum panem per debilitatem corporis comedere non poterit, tunc azymum panem calidum, id est der brot cum iacincto et praefatis verbis benedices, ut praedictum est, et ipsi ad comedendum tribues. Sed etiam eumdem ad modum crucis per omnes calidos cibos quos ille comesturus est trahes, scilicet per carnes, per warmuse, et per reliquos cibos eius, et ipsos, cum cruces in eis facis, cum praefatis verbis benedices, et hoc saepe facies, et curabitur.
5 Sed et qui in corde dolet, cum iacincto signum crucis super cor suum faciat, et praedicta verba dicat, et melius habebit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.186

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik