Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, Caput I. DE SMARAGDO.
1 | Smaragdus in mane diei crescit et in ortu solis, cum sol in circulo suo potenter positus est ad peragendum iter suum, et tunc viriditas terrae et gramina maxime vigent, quia aer tunc adhuc frigidus est et sol iam calidus; et tunc herbae viriditatem tam fortiter sugunt, ut agnus qui lac sugit, ita quod aestus diei vix ad hoc sufficit ut viriditatem diei illius coquat et nutriat quatenus fertiles fiat ad producendum fructus. |
2 | Et ideo smaragdus fortis est contra omnes debilitates et infirmitates hominis, quia sol eum parat et quia omnis materia eius de viriditate aeris est. Unde qui in corde, aut in stomacho, aut in latere dolet, smaragdum apud se habeat, ut caro corporis sui ab illo incalescat, et melius habebit. Sed si pestes illae in eo ita inundent quod a procella sua se continere non possunt, tunc homo ille smaragdum mox in os suum ponat, ut de saliva eius madidus fiat et ita, ut ipsam salivam de lapide illo calefactam, et corpus suum saepe inducat et emittat, et repentinae inundationes pestium illarum absque dubio cessabunt. |
3 | Et si quis de caduco morbo fatigatus cadit, cum ita prostratus iaceat, smaragdum in os eius pone, et spiritus eius reviviscit; et postquam ille surrexerit et postquam eumdem lapidem ex ore suo abstulerit, eum attente aspiciat et dicat: «Sicut spiritus Domini replevit orbem terrarum, sic domum corporis mei sua gratia repleat ne ea unquam moveri possit;» et sic etiam per novem sequentes dies in mane diei faciat, et curabitur. |
4 | Sed et eumdem lapidem semper apud se habeat, et eum cottidie in mane diei inspiciat, et interim, dum eum inspicit, praedicta verba dicat, et sanabitur. Et qui in capite valde dolet, eum ad os suum teneat et spiramine suo calefaciat, ita ut de eodem spiramine madidus fiat, et sic madido tympora et frontem suum liniat, et deinde in os suum ponat, et ita eum per brevem horam in ore teneat et melius habebit. |
5 | Et qui etiam plurimum flecma et plurimam salivam in se habet, bonum vinum calefaciat, et tunc lineum pannum super vasculum aliquod ponat, et super pannum illum smaragdum, et vinum ita calidum super eundem lapidem fundat, ut ipsum vinum per pannum transeat, et hoc iterum et iterum faciat, velut ille qui lixiviam parat, et tunc cum illo vino et cum farina fabarum, et eam saepe comedat, atque idem vinum sic paratum saepe bibat, et cerebrum illius purgat, et flecma et salivam in eo minuit. |
6 | Et si quem vermes comedunt, super ulcus lineum pannum ponat, et desuper smaragdum et super alios panniculos liget, velut ille qui cocturam operat, et hoc propterea faciat, ut idem lapis ita in calescat, et sic per tres dies faciat, et vermes morientur. |