Hildegardis Abbatissa, Physica, 4, PRAEFATIO.
1 | Omnis lapis ignem et humiditatem in se habet. Sed dyabolus pretiosos lapides abhorret et odit et dedignatur, quia reminiscitur, quod decor eorum in ipsis apparuit, antequam de gloria sibi a Deo data corrueret, et quia etiam quidam pretiosi lapides ab igne gignuntur, in quo ipse poenas suas habet. Nam per voluntatem Dei per ignem victus est et in ignem corruit , sicut etiam per ignem Spiritus sancti vincitur, cum homines per primam inspirationem sancti Spiritus de faucibus eius eruuntur. In parte autem Orientis et in partibus illis, ubi nimius ardor solis est, pretiosi lapides et gemmae oriuntur. |
2 | Nam montes, qui in plagis illis sunt, ab ardore solis magnum ardorem habent velut ignis; sed et flumina quae in eisdem partibus fluunt nimio ardore solis semper fervent; unde cum interdum inundatio fluviorum illorum eruperit et ad eosdem ardentes montes crescendo ascenderit, cum ipsi montes ab ardore solis ardentes, a fluminibus illis tacti, in aliquibus locis, ubi aqua ignem tangit, aut quam spumam emittunt, id est singelent, velut ignitum ferrum seu ignitus lapis facit, si aqua super eum fundatur, et ita in loco illo eadem spuma velut glitten haeret, et aut per tres aut per quatuor dies in lapidem durescit. |
3 | Sed cum inde inundatio aquarum illarum cessaverit, ita quod aquae illae iterum ad alveum suum revertuntur, spumae illae, quae in diversis locis montibus illis adhaeserunt, ardore solis, secundum diversas horas diei et secundum temperiem earumdem horarum, exsiccantur: unde etiam secundum temperiem earum horarum diei, colores suos et vires suas accipiunt, et ex siccitate in pretiosos lapides indurati, de locis suis plurimis velut squamae solvuntur et in arenam cadunt. Sed cum deinde iterum inundatio fluviorum illorum excreverit, flumina illa multos de lapidibus illis extollunt et ad alias provincias ducunt, ubi postmodum ab hominibus reperiuntur. |
4 | Praefati autem montes tot et tantis gemmis sibi hoc modo innatis, velut quaedam lux diei ibi elucent. Et sic pretiosi lapides ab igne et ab aqua gignuntur; unde etiam ignem et humiditatem in se habent, et etiam multas vires et multos effectus operum tenent, ita quod plurimae operationes cum eis fieri possunt, ista tamen opera quae bona et honesta, et utilia homini sunt, non autem opera seductionum, fornicationum, adulteriorum, inimicitiarum, homicidiorum, et similium, quae ad vitia tendunt et quae homini contraria sunt, quoniam natura eorumdem pretiosorum lapidum quaeque honesta et utilia quaerit, et prava et mala hominum respuit, quemadmodum virtutes vitia abiiciunt, et ut vitia cum virtutibus operari non possunt. |
5 | Alii autem lapides sunt, qui de eisdem montibus et de eadem praedicta natura non nascuntur, sed de aliis quibusdam et inutilibus rebus oriuntur, et per quos bona et mala ex natura eorum, permissione Dei, fieri possunt. Nam Deus primum angelum quasi pretiosis lapidibus decoraverat, quos idem Lucifer in speculo Divinitatis splendere videns, et inde scientiam accepit, et in eis cognovit quod Deus multa mirabilia facere voluit tunc mens eius elevata est, quia decor lapidum qui in ipso erat in Deo fulgebat, putans quod ipse aequalia et plura Deo posset, et ideo splendor eius extinctus est. |
6 | Sed sicut Deus Adam in meliorem partem recuperavit, sic Deus nec decorem nec virtutem pretiosorum lapidum istorum perire dimisit, sed voluit ut in terra essent in honore et benedictione, et ad medicinam. |