1 | Contra orfimas, quae nondum disruptae sunt, accipe stercus aliquantulum siccum et durum, quod per egestionem ab homine egreditur, qui sanus et fortis est, sive masculus, sive femina sit, et super lineum pannum illinies, et super orfimas ponas, et tunc super eumdem paniculum lineum ligamen hircino sepo inuncto liga, et sic per tres dies aut per duas et totidem noctes constrictum habeas, et tunc iterum humano stercore renova, et sic saepe fac, et orfimae evanescent. |
2 | Sed et siccum sanguinem hyrundinis vel siccum iecor vulturis super orfimas saepe pone, et evanescent. |