monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 58
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, LVII. DE MOSE . <<<     >>> LIX. DE SYSEMERA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput LVIII. DE UNGUENTO HILARH [Deest in ed.].

1 Unguentum quod Hilarius [An legendum Hilarion, cuius Vitam S. Hieronymus enarrat in Opp. t. IV?] Aegyptius ostendit contra dolorem utriusque lateris, quocumque modo ibi doleat, et contra dolorem pectoris, et contra gicht. Accipe folia persici, et ad pondus eius sysemeram, et ad tertiam partem sysemerae accipe basiliam, et secundum pondus basiliae accipe plantaginem, et hoc in aqua modice coque, et tunc easdem herbas cum ipsa aqua per pannum fortiter torquendo cola; postea laurinum oleum accipe, et bis tantum cervini sepi, et ad eius tertiam partem veterem arvinam, et haec omnia cum praedicta aqua modicum in patella sweysze et tunc infrigidari permitte, et sic unguentum fac, et tunc cum illo eum qui in quolibet latere dolet perunge, aut circa pectus dolens, aut ubi gicht in homine fuerit, ibi cum illo saepe perunge, et melius habebit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.181

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik