monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 57
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, LVI. DE FUMO . <<<     >>> LVIII. DE UNGUENTO HILARH .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput LVII. DE MOSE [Deest in ed.].

1 Cum arbores senescunt, quod interiorem viriditatem amittere incipiunt; aut si iuvenes sunt, sed tamen aliquo fortuito casu interius debilitantur, viriditatem et sanitatem, quam interius habere deberent, ad corticem exterius dimittunt, et ita mose in corticibus crescunt, quia interiorem viriditatem non habent.
2 Et quidem mose quod in quibusdam arboribus crescit, medicinam in se habet, et quoddam scilicet huiusmodi quod in putri is lignis crescit, fere nullam vim medicinae habet, quia putredo, quae in foetidis humoribus tectorum ac putridorum lignorum ac lapidum est, erumpunt et in mose crescit, ac ideo fere utilitate caret. Sed et si quis homo de gicht in aliquo membro suo fatigatur, mose quod aut in piro, aut in affaldra, aut in fago nascitur, accipiat, et illi secundum tertiam partem eius interaddat, et simul in aqua modice coquat, et tanc eadem aqua expressa, ita calidum supra membrum in quo gicht fuerit ponat, et hoc saepe faciat, et gicht in eo cessabit.
3 Sed etiam cum aliquis ardorem de ridden patitur, si mose tectorum aut putridorum lignorum super se ponit, interim aliquantum patitur, breviter ardorem illum in se sentiet, sed tamen ideo de febre illa, scilicet ridden, non curabitur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.181