monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 56
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, LV. DE GICHTBAUM. <<<     >>> LVII. DE MOSE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput LVI. DE FUMO [Deest in ed.].

1 Fumus de lignis est humiditas eorum, quia cum ligna in igne incenduntur, humiditas quae in ipsis est per fumum egreditur. Et quibusdam fumus lignorum nocivus est et hominem laedit, et oculos eius in carne ulcerosos facit, sed tamen caliginem eis multum inducit. Nam fumus qui de quercu ascendit, pectus hominis demphet, et eum interius aridum facit; fumus autem de fago hominem non tantum laedit, quantum de quercu, quamvis fumus ille nocivus sit.
2 Fumus quoque de espen carnem circa oculos hominis stringit et caput dolere facit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.181