1 | Vitis igneum calorem habet et humiditatem, sed ignis ille tam fortis est, quod succum eius in alium modum saporis vertit, quam aliae arbores aut quam aliae herbae habeant. Unde etiam ille magnus ignis lignum eius ita aridum facit, quod aliis lignis fere dissimilis est. Et vitis est lignum de terra extorsum, et magis ad similitudinem arborum. |
2 | Et quia terra ante diluvium fragilis aut melmechte fuit, vinum non protulit; cum autem diluvio perfusa et confortata est, vinum produxit, quia terra nunc est ad terram quae ante diluvium erat, ut grieszstein ad terram quae nunc est.---Sed et cui caro circa dentes putrescit et cui dentes infirmi sunt, calidas cineres vitis in vinum ponat, velut lixivium facere velit, et tunc cum vino illo dentes et carnem, quae circa dentes suos sunt, lavet, et hoc saepe faciat, et caro illa sanabitur, et dentes firmi erunt, quia si etiam dentes eius sani sunt, lotio ista eis proderit, et pulchri fiunt. |
3 | Et si quis ulcera in corpore suo habuerit aut vulnere percussus fuerit, cum puro et bono vino terciam partem baumolei addat, cum ulcus aut vulnus iam secunda aut tertia die putredinem aut nigredinem ostendit, tunc si ulcus aut vulnus magnum fuerit, praedictum oleatum vinum modice calefaciat, et ei lineum pannum intingat, et sic tincto ulcus aut vulnus bewe, usque dum putredo illa imminuatur. |
4 | Quod si ulcus aut vulnus parum fuerit, tunc pennam praefato oleato vino ita frigido, et non calefacto, intinguat, et cum penna illa ulcus aut vulnus illud modice purget, dum putredo illa imminuatur [Multum variat huius capituli textus editus: «Vitis igneum calorem habet. Et si quis in oculis caligat, guttis quae de vite effluunt cum palmes abscinditur, palpebras suas liniat, et modice oculos intrare permittat; et hoc saepe faciat, et oculos procul dubio claros facit. Postquam enim palmes de vite primum abscinditur, guttae illae quae tunc a mane diei usque ad mediam diem in inscisione illa effluunt, bonae et utiles sunt ad clari atem oculorum. Unde homo illas in vasculum excipiat, et eis oleum olivae addat, et si in auribus vel in capite dolet, cum eo se inungat, et melius habebit. Et qui tussitat, et in pectore et in stomacho dolet, summitatem palmitis, cum iam flores primum erumpunt, cum foliis abscindat, et fortiter in aqua coquat, et per pannum colet, et illam ieiunus et pransus saepe bibat, et melius habebit. Ut autem ebrius homo ad se redeat, si in autumno est, de viridi vite palmitam cum recentibus foliis fronti, timporibus, et gutturi suo circumponat, et refrigerabitur. Sed et cui caro circa dentes putrescit, et cui dentes infirmi sunt, calidos cineres vitis in vinum ponat, et cum illo dentes et carnem quae circa illas est lavet; et hoc saepe faciat, et sanabitur. Vinum autem quod de vite nascitur, si purum fuerit, bibenti sanguinem bonum et sanum, turbidum vero malum et velut cineribus aspersum facit. Franconicum e forte vinum velut procellas in sanguine parat; et ideo qui eum bibere voluerit, aqua temperet. Sed necesse non est ut Hunonicum aqua permisceatur, quoniam illud naturaliter aquosum est. Et homo, cum in lectum se deponit, puro Franconico vino palpebras madefaciat, cavens ne oculos interius tangat, et putredinem, quae oculis dormentium adhaeret et eos caligare facit, aufert. Cum autem aliquis homo in iram aut in tristitiam provocatur, mox vinum ad ignem calefaciat, et frigida aqua commisceat, et levius habebit. Si aliquis urinam prae frigiditate stomachi retinere non potest, vinum igne calefactum saepe bibat, et omnes cibos suos aceto commisceat, et acetum, quomodocunque poterit, saepe bibat.»]. |