monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 52 > 45 > 12 > 40 > 16 > 53
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, LII. DE HYFFA . <<<     >>> LIV. DE VITE

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput LIII. DE SPINIS. [Prunus spinosa.] [III, 54].

1 Spinae plus calidae quam frigidae sunt, et etiam siccae sunt, et frebelkeit assimilantur [Et etiam---assimil. om. ed.]. Et homo qui virgichtiget est, ita quod sensus eius in eo deficiunt et inde amens efficitur, quod vel quia in membris lamet [claudicare incipit ed.], virides spinas vel veteres accipiat, et ad ignem ipsas solas incendit, et tunc cum cineribus eorum de pulvere gariofileae, id est nelchin, et bis tantum cynamomi ut pulvis gariofiles est addat, cocto et puro melle addito, ita cum vino ut cineres isti pulverem gariofiles tercia parte excedant, et simili modo pulverem cynamomi, et sic luterdranck paret, et ieiunus modice bibat, pransus autem sufficienter sumat, et hoc saepe faciat, et gicht ab eo cessabit, ita quod sensus suos etiam recipiet, et sanitatem membrorum recuperabit, quia potus iste melior auro est [Ita quod---auro est. om. ed.]. Et fructum eius, scilicet slehen, cum melle sulcze [temperet ed.] et ita saepe comede, et gicht in te cessabit.
2 Sed et qui in stomacho infirmatur, slehen in flamma ignis asset, id est brulwe, aut in aqua eas coquat, et saepe comedat, et sordes et slim a stomacho eius aufert, et si nucleos eorum comedit, non nocebit ei [Ed. brevius, sed et fructus Spinarum nomo cum melle temperet, et paralysim, sordes et livorem a stomacho eius aufert.]. Et si cancri, et non alii vermes, hominem in corpore suo comedunt, interiores nucleos Spinarum accipiat, et in testa ad ignem exsiccet, et deinde in pulverem redigat, et pulverem illum mittat ubi cancri eum comedunt [Et morientur ed. reliqua om.], et non alii vermes, et postea etiam paucas guttas vini desuper fundat, et sic cancri morientur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.177

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik