1 | Hyffa valde calida est, et affectionem signat. Et qui in pulmone dolet, hyffen cum foliis contundat, et tunc non coctum mel eis addat, et simul coquat, et sumac saepe auferat, id est seyme, et sic per pannum colet, et luterdrang inde faciat, et saepe bibat, et putredinem a pulmone eius aufert, et eum purgat et sanat. |
2 | Sed et qui de solo ligno eius ignem accendit et inde cineres facit, et tunc de cineribus illis lixiviam parat, et cum ea caput suum saepe lavet, et tunc sanum et firmum erit de bono calore ipsius succi. Sed et si quis in corpore sanus est, et tantum in stomacho infirmatur, de fructu tribulorum, scilicet hanelpeffe, coquat, et saepe comedat, et stomachum purgat, et slim ab eo aufert. Qui autem toto corpore infirmatur, illi coctum non valet ad comedendum, quia eum in stomacho laederet, quia stomachus eius in eo quasi welk est; sed si saepe comedere voluerit crudum et deyck modice comedat, et hoc ei melius est quam coctum aut quam durum et crudum manducet. |