1 | Iffa aestivum calorem habet, quia nec multum calidus, nec multum frigidus est, sed temperatus. Et qui a gicht fatigatur, cum solo ligno eius ignem accendat, et mox ad ignem illum se calefaciat, et gicht ad horam illam cessabit. Sed et qui virgichtiget est, quod lingua eius in loquendo deficit, folia eiusdem arboris nova et recentia in frigida aqua pone, et illi ad bibendum da, et gicht in lingua eius cessabit, et loquelam recipiet. |
2 | Et qui freischlich in corpore suo habet, id est selega, eandem aquam cum eisdem foliis ita temperatam saepe bibat, et freyschlich evanescet. Sed qui de solo ligno eius ignem accendit et cum eo aquam calefacit, et in aqua illa balneum accipit, malignitatem et malam voluntatem, id est ubelwillekeit, ab eo aufert, benevolentiam ei tribuit , et mentem eius laetam facit . Sed et ipsa arbor quamdam prosperitatem in natura sua habet, ita quod aerei spiritus per eam fantasmata et iniurias et illusiones suas in iracundia et in multis certaminibus proficere non poterunt. |