1 | Gelbaum [Meltzboum ed.] magis frigida est quam calida et multam viriditatem habet. Et agonem signat, et naturae hominis contraria est, ut si homo aut de succo aut de fructu eius aliquo modo gustaret, multas contrarietates in se faceret, ita quod etiam calorem stomachi eius everteret, quod cibos suos aut per nauseam exspueret propter frigus succi huius, et nec ad utilitatem hominis nec pecoris valet. |
2 | Nec multum ad medicamenta valet, sed tantum ad combustionem ignis . Sed qui orfimas in corpore suo habet, coppim, id est primum erumpentem fructum de gelbaum accipiat, et eas in modico vino contundat, et tertiam eius partem de pulvere talpae in pulverem redactae, et haec omnia commisceat, et in patella coquat, et sic unguentum faciat, et cum eo orfimas saepe ungat, antequam rumpantur, et evanescent. |