monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 44
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, XLIII. DE WACHOLDERBAUM . <<<     >>> XLV. DE MELTZBOUM .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XLIV. DE HOLDERBAUM [Sambucus nigra.] [III, 48].

1 Holderbaum magis calida est quam frigida, et ad usum hominis parum valet, et etiam fructus eius, nisi quod solummodo homini famulatur [Et ad usum---famulatur om. ed.]. Sed tamen qui gelsucht habet, assum balneum intret, et folia arboris huius super ignitos lapides ponat, et aquam desuper fundat, et tunc etiam zechen eius in purum vinum ponat, ut inde saporem capiat, et sic in eodem balneo modice bibat, et postquam idem balneum exierit, in lectum se collocet ut sudet, et hoc saepe faciat, et sanabitur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.174

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik