monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 8 > 4 > 4 > 95 > 3 > 17 > 3 > 21 > > 7 > 62 > 93 > 2 > 42 > 81 > 70 > 43
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, XLII. DE MIRTELBAUM . <<<     >>> XLIV. DE HOLDERBAUM .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XLIII. DE WACHOLDERBAUM [Iuniperus communis.] [III, 48].

1 Wacholderbaum plus calida est quam frigida, et nimietatem signat. Accipe ergo fructum eius, et in aqua coque, et ipsam aquam per pannum cola, et tunc eidem aquae mel adde et modicum aceti et liquiricii, et minus de zengebern quam liquiricii, sic et iterum denuo coque, et tunc in sacculum impone, et fac luterdrang, et tam pransus quam ieiunus saepe bibe, et dolorem pectoris aut pulmonis et iecoris mitigat et minuit.
2 Sed et ipsos ramusculos eius virides accipe et eos in aqua coque, et cum aqua illa balneum fac, ut assum balneum, et in eo saepe balneare, et diversas et malas febres in te minuit [Edit. non concordat: «Iuniperus calida est. Et homo ramusculos eius virides in aqua coquat, et cum ea assum balneum faciat, et saepe in eum balneet, et diversas febres in eo minuunt. Homo autem cuius caput tam sanum et forte est quod mali humores cerebrum eius laedere non valent, sed tamen pulmonem eius sorde et tabe inficiunt, baccas iuniperi, et bis tantum lanariae, e piretri bis tantum ut lanariae, in puro et bono vino coquat, et in olla dimittat, et crudam enulam in modica frusta inscisam imponat, et vinum hoc tam ieiunus quam pransus bibat, dum sanetur.»].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.174