monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 21 > 34 > 8 > 90 > 71 > 20 > 94 > 11 > 24 > 13 > 15 > 10 > 14 > 11 > 31 > 41
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, XL. DE ERLIZBAUM. <<<     >>> XLII. DE MIRTELBAUM .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XLI. DE MASCEL [Deest in ed.].

1 Mascel inutilem et nocivum calorem habet, et etiam frigus quod habet inutile est, et lignum et succus aut folia eius inutilia sunt ad omnes usus hominis, et nociva ad sanitatem eius, ac periculosa ad libidinem, quia libidinem in homine excitarent. Et si homo de fructu eius comederet, inde infirmaretur. Sed et nec ignis nec fumus eius ad sanitatem valet homini.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.173

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik