monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 52 > 45 > 12 > 40
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, XXXIX. DE FELBAUM. <<<     >>> XLI. DE MASCEL .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XL. DE ERLIZBAUM. [III, 85.]

1 Erlizbaum [Cornus ed.] calida est, et calor eius suavis est, et dulcem humiditatem in se habet [Et calor---habet om. ed.]. Accipe ergo de cortice et de ligno ac de foliis eius, et in aqua coque, et sic cum eis balneum fac, et qui virgichtigit est, sive infans, sive iuvenis, sive senex sit, in eo saepe balneet, et eisdem balneis se circumponat, et hoc in aestate faciat, cum ipsa arbor viridis est, et infantem et iuvenem optime ad sanitatem iuvabit, seni autem satis proderit, sed tamen non tantum quantum infanti et iuveni, et sic melius habebunt [Et infantem---habebunt om. ed.]. Et fructus ipsius arboris comestus hominem non laedit, sed tam infirmum quam sanum stomachum purgat et confortat, homini ad sanitatem prodest [Homini---prodest om. ed.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.173